monumenta.ch > Plinius > sectio 267

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 267
{CXII} credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono - stridorem eum dentibus fieri cavillantur -, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus sibilius, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia traduntur, muti et pari.